- SCALPERE
- SCALPEREa Graeco γλάφω; Aeolico σγάλπω, et Sculpere, a Graeco γλύφω, Aeolic. σγύλπω, uti origine, sic et significatione, conveniunt. Usus tamen et consuerudo obtinuit, ut de his, quae ad signandum cavantur, scalptura proprie diceretur: sculpere vero, caelare sigillis eminentibus notaret. Unde scalptas genmas, et scalpturam gemmarum, in antiquis libris fere semper legere est, non sculptas: quae videl. σφραγίδων usum praebebant, hôc modô scalptae, εντυπώματα clementi; τὰ ἔντυπα enim dicuntur, quae intus depressa sunt et incisa. Contra ectypae gemmae dicebantur, quae eminentem et expressam haberent imaginem. Illius Artis periti Cavatores, et recentioribus Graecis Καβιδάριοι, item Scalptores: istius Anaglyptae, Caelatores, de argento; Sculptores, de marmore; porro Toreutae vocati. Auctores tamen non raro ista confundunt, et Plin. l. 37. c. 10. scalpturas ectypas vocat, in quibus e plano eminent imagines, quae proprie sculpturae sunt vel caelatutae. Vide hîc passim, et plura apud Salmas. ad Solin. p. 1046. et 1102. Licet autem scalpere sit γλύφειν, scalprum tamen de caelo Argentariorum, quod γλύφανον vocant Graeci, vix Latinis dicitur, Scalpra enim Sutorum propria, Horatio Sermon. l. 2. Sat. 3. v. 106.Si scalpra et formas non sutor ------quae Graecis σμίλαι ac σμίλια. Sed et verbi in sacris usus. In Sacris namque inferiorum evocatoriis terram unguibus. scalpebant Veteres: ut inter alia de Canidia et Sagana idem refert l. 1. Sat. 8. v. 26.----- ----- scalpere terramUnguibus, et pullam divellere mordicus agnamCaeperunt: cruor in fossam consusus, ut indeManeis elicerent, animas responsa daturas.Qua de re vide Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. Theb. l. 4. v. 592. Ceterum Scalptores gemmarum viridis Scarabaei contuitu acquiescere, dicemus infra voce Scarabaeus vide et Smaragdus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.